Glose
Haeresis.[RAB.]Haeresisscissiointerpretatur, quia haereticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit.Sadducaeorum repleti,etc. Sadducaei interpretanturjusti,dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas praeter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.